- SUPERSTITIO
- SUPERSTITIOGraecis Δεισιδαιμονία, Plutarcho definitur δόξα ἐμπαθὴς καὶ δέος ποιητικὴ ὑπόληψις ενταπεινοῦιτος καὶ συντρίβοντος τῆς ἄνθρωπον, οἰό μενόν τ᾿ εἶναι θεοὺς, εἶναι δὲ λυπηροὺς καὶ βλαβερούς. Nascitur nempe, ab immani divinitatis metu, quu Deum horremus, ut asperitate nimiâ truculentum, et idcirco omnes divinae culturae minutias, quae nobis in mentem veniunt, scrupulose, nihil omittentes, persequimur. Hinc formido hominis animum deprimens ac frangens, quam inanem Deorum timorem Cicero appellat de Nat. Deor. l. 1. ac Vatro, Deum a religioso verei, a superstitioso timeri ait, apud B. Augustinum. Maximus quoque Tycius eleganter, τὸν μὲν ἐυτεβῆ φίλον θεῷ. τὸν δὲ δεισιδαίμονα, κόλακα θεοῦ vocat, Serm. 4. Eandem formidinem συντρίβουταν καὶ ενταπενῶσαν sic Lucretius l. 6. v. 49. ex Veterum Philosophorum sententia deseribit:Coetera, quae fieri in terris, caeloque tuenturMortales, pavidis quum pendent mentibu saepe,Efficiunt animos humiles formidine Divûm;Depressosque premunt ad terram ----Vide Desid. Herald. Animadvers. ad Arnob. adv. Gentes l. 6. apud Statium Theb. l. 12. v. 487. ubi de Clementiae idolo:Auditi, quicumque rogant, noctesque, diesqueIre datum, et solis Numen placare querelis.Parca superstitio: non thurea flamma, nec altusAccipitur sanguis, lacrimis altaria sudant.Sumptus est omnis religioni impensus. Hinc parvâ eâ opus hîc esse ait Poeta, cum lacrimis huic Numini litertur, quae miseris non emuntur pretiô. Bene omnino. Nam qui verum unicumque Numen cor et mentem humanam habitare novit, omnia utique coetera pro superstitione habebit. Elegans vocis etymon apud eund. Lucretium est l. 1. v. 63.———— gravi sub relligione,Quae caput e caeli regionibus ostentabat,Horribili super aspectu mortalibus instans.Quod nimirum ex alto superstet et immineat desuper capitibus mortalium, Casp. Barthius Animadversion ad Statium d. l. ut alias vocis notiones in praesens omittam. Addam saltem, quidquid super statas et ordinatias praestationes exigitur, Superstitionis quoque nomine venire, in Charta Caroli Crassi Imperatoris apud Ughellum; et vestimentorum superstitionem i. e. superfluitatem ac luxum occurrere, in Epistola Bonifacii Moguntin. ad Cuthbertum Archiepiscopum Cantii, praefixâ Concilio Cloveshov. apud Car. du Fresne in voce Superstitio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.